Aachen - "das zweite Rom"

Karl der Große hatte viele Gelehrte aus Italien, Galien und England an seinen Hof nach Aachen geholt. Unter ihnen gehörte auch Angilbert (750-814). Er war Hofkaplan, Diplomat und Dichter. Wegen seiner hohen dichterischen Begabung wurde er am Hof Homer genannt. Durch eine Affäre mit einer Tochter Karls des Großen, aus der der spätere Chronist Nithard hervorging, verlor Angilbert die Gunst des Kaiser und an  Einfluß.

 

Angilbert wird folgendes Gedicht von der Begegnung Karls des Großen mit Papst Leo III. 792 in Paderborn zugeschrieben. Darin spricht er von Aachen als dem zweiten Rom. Das Gedicht zeigt deutliche Anlehnugen an Vergils Aeneis (Bau von Karthago) sowie an Ovid, Lucan und Venantius Fortunatus.



Karolus Magnus et Leo papa (vers. 92-113)

Ex superatque meum ingenium iustissimus actis
Rex Karolus, caput orbis, amor populique decusque,
Europae venerandus apex, pater optimus, heros,
Augustus: sed et urbe potens, ubi Roma secunda
Flore novo, ingenti, magna consurgit ad alta
Mole, tholis muro praecelsis sidera tangens
Stat pius arce procul Karolus loca singula signans,
Altaque disponens venturae moenia Romae.
Hic iubet esse forum, sanctum quoque iure senatum,
Ius populi et leges ubi sacraque iussa capessant.
Insistitque operosa cohors; pars apta columnis
Saxa secat rigidis, arcem molitur in altum;
Ast alli rupes manibus subvolvere certant,
Effodiunt portus, statuuntque profunda theatri
Fundamenta, tholis inclaudunt atris celsis.
Hic alli thermes calidos reperie laborant,
Balnea sponte sua ferventia mole recludunt,
Marmoreis gradibus speciosa sedilia pangunt.
Fons nimio bullientis aquae fervere calore
Non cessat; partes rivos deducit in omnes 
Urbis. Et aeterni hic alii bene regis amoenum
Construere ingenti templum molimine certant.
Scandit ad astra domus muris sacrata politis.

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt