Aachen in den "Gesta Karoli Magni"

 

Notger Balbulus ("Stotterer") lebte von 840 bis 912. Er wurde in der berühmten Klosterschule von St. Gallen erzogen. Mit 43 Jahren begann er, die "Gesta Karoli Magni" (die "Tagen Karls des Großen") zu schreiben. Angeregt wurde er dazu durch Kaiser Karl III. (den "Dicken"), den Urenkel Karls des Großen, der nach seinem 4. Zug nach Italien im Dezember 883 nach St. Gallen kam und dort drei Tage verweilte. 

Seit dem Tod Karls des Großen am 28. Januar 814 rankten sich viele Erzählungen um den Frankenkaiser. Notger stand darum ein Idealbild des Kaisers vor Augen, der durch den dichtenden Volksgeist idealisiert und zum Heros gemacht worden war. Anders als Einhards "Vita Karoli Magni" sind die "Gesta Karoli Magni" Notgers eine Mischung aus Berichten historischer Ereignisse und frei erfundener Anekdoten. 

Was den Aufbau der "Gesta Karoli Magni" und das dort gezeichnete Bild Karls des Großen angeht, so fällt im Vergleich zu der historisch zuverlässigeren Karlsvita Einhards auf, dass es Notger nicht um eine chronologisch getreue Wiedergabe geht, sondern um "zahlreiche, assoziativ aneiandergereihte Geschichten. ... Während Einhard noch mit allen Kräften bemüht war, die römische Antike wieder heraufzubeschwören, erscheint Karl bei Notker gerade als ihr Überwinder ... . Auch bei Einhart finden wir eine Monumentalisierung Karls, dort als Monument innerhalb der Bilderreihe römischer Caesaren, hier bei Notker als biblisches, ja religiöses Denkmal" (Dorothea Walz, Lateinische Prosa ds Mittelalters, Stuttgart 1995, 154 f). 

Notger Balbulus hat viele literarische Werke hinterlassen, darunter Erzählungen (u.a. "Vita Sancti Galli",  "Sermo Sancti Galli", "De Sancto Stephano") verfaßt.  Vor allem ist der St. Gallener Mönsch und Gelehrte als Begründer und Dichter der lateinischen Sequenzen bekannt.

 

 

Karls Bauprojekte in Aachen

 

De quibus mox docebo, si prius de edificiis, quae caesar augustus imperator Karolus apud Aquisgrani iuxta sapientissimi Salemonis exemplum Deo vel sibi vel omnibus episcopis, abbatibus, comitibus et cunctis de toto orbe venientibus hospitibus mirifice construxit, iuxta pauca satis et minima commemorem.

Cum strenuissimus imperator Karolus aliquam requiem habere potuisset, non ocio torpere, sed divinis servitiis voluit insudare, adeo ut in genitali suo basilicam, antiquis Romanorum operibus praestantiorem, fabricare propria dispositione molitus, in brevi compotem se voti sui gauderet. Ad cuius fabricam de omnibus cismarinis regionbius magistros et opifices omnium id genus artium advocavit. Super quos unum abbatem cunctorum peritissimum ad executionem operis, ignarus eius fraudium, constituit. Qui mox, ut augustus quoquam secessit, precio accepto, quos volebat, ad propria remisit; qui vero se redimere nequiverunt vel a domonis suis absoluti non sunt, sicut quondam Egyptii populum Dei iniquis operibus afflixerunt, ita inmensis laboribus oppressit, ut numquam eos aliquantulum requiecere pateretur.

(Gesta Karoli Magni. Lib. I, cap. 27 s.)



Karls Teilnahme an der Liturgie


Gloriosissimus Karolus ad nocturnas laudes pendulo et profundissimo pallio, cuius iam usus et nomen recessit, utebatur. Expletis vero ymnis matutinalibus ad caminatam reversus imperialibus vestimentis pro tempore ornabatur. Clerici vero cuncti ita parati ad antelucana venibant officia, ut vel in ecclesia vel in poriticu, quae tunc curticula dicebantur, imperatorem ad missarum sollemnia processurum vigilantes expectarent, aut qui opus haberet, in sinu comparis sui caput paululum reclincaret. Quidam ergo pauperculus ex eis, qui domum supradicti Liutfridi abluendarum seu resarciendarum, sicut exiguis opus est palatinis, vestium vel potius pannorum causa frequentare solebat.

(Gesta Karoli Magni, Lib. 1, cap. 31)



Die Bildung der Geistlichen


Nullus in basilica doctissimi Karoli lectiones cuiquam recitandas iniunxit, nullus ad terminum vel ceram imposuit vel saltem unguibus quantulumcumque signum impressit; sed cuncti omnia, quae legenda erant, ita sibi nota facere curaverunt, ut, quando inopinato legere iuberentur, irreprehensibiles apud eum invenirentur. Digito autem vel baculo protento vel ex latere suo ad procul sedentes aliquo directo demonstravit, quem lgere voluisset. Finem vero lectionid sono gutturis designavit.  Ad quem universi ita intente suspensi sunt, ut, sive finita sententia sive in media distinctione sive subdistinctione signifacaret, nullus sequentium superius aut inferius incipere praesumeret, quantumcumque incongruum initium vel finis videretur. Et hoc modo factum est, ut, etiamsi non intellegerent, omnes in palatio lectores optimi fuissent. Nullus alienus, nullus etiam notus, non legere sciens et cantare chroum eius ausus est intrare.

Cum autem itinerando venisset Karolus ad quandam grandem basilicam et quidam clericus de circumcellionibus ignarus disciplinae Karoli chorum intraret et nihil umquam de tailibus omnino didicisset, in medio cantantium mutus et amens constitit. Ad quem paraphonista levato peniculo ictum ei, nisi cantaret, minabutur. Tunc ille nesciens, quid ageret quove se verteret, foras exire non ausus cervicem in modum circuli contorquens et dissolutis maxillis hians cantandi qualitatem iuxta possibilitatem imitari conabatur. Ceteris ergo risum tenere non valentibus fortissimus imperator, qui ne ad magnas quidem res a statu mentis suae moveretur, quasi gestum cantationis eius non adverteret, ordinatissime finem praestolabatur missae. Postea vero vocato ad se misero illo miseratus labores et agustias illius hoc modo consolatus est eum: "Multas gratias habeas, bone clerice, pro cantu et laboribus tuis." Tunc ad sublevandam pauperatem eius iussit ei dari libram argenti.

(Gesta Karoli Magni, Lib. 1, cap. 7 s.)

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt