Bernhard Clervaux in Aachen

Der heilige Bernhard von Clairvaux (1091-1153) war Zisterzienserabt, Mystiker, Theologe und Kreuzzugprediger. 1145 rief Papst Eugen III., selbst Schüler des heiligen Bernhard, der bereits Abt des Klosters Clairvaux geworden war,  zu einem zweiten Kreuzzug auf. Er entsandte den durch seine Schriften und seine glänzende Beredsamkeit bekannten Zisterzienserabt, um für diesen Kreuzzug zu predigen. Auf seiner Reise kam Bernhard auch in Aachen. Dort weilte er vom 15. bis 17. Januar 1147. An seinen Aufenhalt in Aachen erinnert die sog. "Bernhardskasel", die in der Aachener Domschatzkammer aufbewahrt wird. Sie ist das ältste erhaltene Parament des Aachener Domes. Ob der heilige Bernhard sie allerdings tatsächlich getragen hat, wird bezweifelt.  

 

Bernhard von Clairvaux in Aachen


Nach dem folgenden Bericht soll der heilige Bernhard während seines Aufenthaltes in Aachen Wunder gewirkt haben.  Bernhard hatte auf seiner Reise einige Begleiter bei sich, die über die Reiseerlebnisse berichteten:  den Mönch Eberhard, Gerhard und Gaufrid von Auxerrre, den Lütticher Archidiakon Phlippp und den Abt Dietrich vom Kloster Kamp-Lintfort. 


Eberhardus: Ipsa die venimus Aquisgrani. Est autem Aqugrani regum sedes, celeberrimus et amentissimus locus, Voluptati corporum accomodatior quam animarum saluti. Siquidem prosperitas stultorum occidit illos, et vae domui indisciplinatae! Non ad detractionem loquor, sed utinam legat qui corrigt! Utinam et ipsorum aliquis recogitet et convertatur et vivat! Quae enim ecclesia tam manifeste canonicos et canonicas habet? Negotium perambulans in tenebris ibi nec tenebras quaerit, ut aiunt. Sileamus tamen, haec satis enim nota sunt sine nostra relatione. Illic ergo in capella regia ad altare beatae Mariae feria quinta puella caeca visum recepit; ego ipse patri astabam, sed tantus ilico tumultus, ut secedere oporteret. 

Philippus: Claudus quidam senex ibidem erectus est, cuius baculos in ipsa statim ecclesia ad testimonium supsenderunt. Hunc ego ipse diu reppuleram, ad quid vellet accedere aut quid pateretur, ignorans.

Eberhardus: Mulieres duae, quarum manus omnino aruerant, ibidem sanatae sunt ipsa hora. 


Abbas Campensis: Alterius quidem manum pater sanctus sua extendit manu, sed altera sanata est velut in fimbria vestimenti. Stabat enim post tergum eius et conquerebatur, quod ad manum accedere non valeret. Cui ego: "Applica", inquam, "vestimento eius manum, si forte palpare possis et digitos aliquatenus aperire."  Fecit, ut ei consului, subitoque coepit tenere cucullam, et dum traheret eam, digiti extendebantur et sanata est statim.

Gerardus: Nusquam in itinere illo sic compessus est pater, ut in capella illa, quia locus angustus erat, et turba impellebat turbam sicut unda solet undam precipitare. Propter hoc multa ex his, quae facta snt illic, ignoramus. Gregorius noster, tunc canoncius ipsius ecclesiae, qui eadem die prebendam pariter saeculumque reliquit, illuminatos ibidem asserit caecos quinque.

 

(S. Bernhardi mircula in itinere Germanico patrata, 1147)

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt