Karlsprivileg

Das sogenannte "Karlsprivileg" (auch "Karlsdekret" genannt") ist eine Fälschung, "entstanden wahrscheinlich zwischen 1114 und 1121 im Dunstkreis des Marienstiftes, das in erster Linie seine Krönungsrechte festigen wollte" (M. Römling, Aachen, 92). Dass es sich um eine Fälschung handelte, war Kaiser Friedrich I. Barbarossa allerdings nicht bewusst. "Die Aachener Gemeinde wurde durch besondere Vorrechte ausgezeichnet, die allerdings nicht in einer eigenen Urkunde, sondern in einem für die Marienkirche ausgestellten Privileg verliehen wurde" (M. Kerner, Karl der Große, 111). In dieser angeblich auf Karl den Großen zurückgehenden Urkunde werden in phantasievoller Erzählung die Anfänge des römischen Aachens und seine Wiederentdeckung durch Karl den Großen beschrieben. Zusammen mit der Barbarossa-Urkunde (siehe dort) sollte Aachen als Hauptstadt des Reiches begründet werden.

 

Text des Privileges


Ego Karolus, qui deo favente curam regni gero et Romanorum imperator existo, consilio principum regni nostri, episcoporum, ducum, marchionum ac comitum, rogatu vero tam liberorum quam servorum, in plurimo generali conventu  in diversis locis regni nostri habito discussi, prout iustius ac melius cunctis videbatur, primum de lege sanctarum ecclesiarum, de reddendis iustitiis episcoporum, de vita et iure presbyterorum et clericorum, et haec omnia iudicio et assensu vestro secundum instituta patrum meorum coroboravi, firmavi et auxi, nihil de his minuens, quae catholici viri et recte ac legitime vivere volentes ad observandum spirituali ac saeculari decreto bonum et utile contulerunt.

Nostis, qualiter ad locum, qui Aquis ab aquarum calidarum aptatione traxit vocabulum, solito more venandi causa ergressus, sed perplexione silvarum, errore quoque viarum a sociis sequestratus veni, thermas caldorum fontium et palatia inibi repperi, quae quondam Granus, unus de Romanis principibus, frater Neronis et Agrippe, a principio construxerat, quae longa vetustate deserta ac demolita, frutectis quoque ac vepribus occupata nunc renovavi, pede equi nostri, in quo sedi, inter saltus rivis aquarum calidarum perceptis et repertis: ibidem monaterium sanctae Mariae matri domini nostri Iesu Christi omni labore et sumptu, quo potui, aedificavi, lapidibus ex marmore praeciosis adornavi, quo deo adiuvante et cooperante sic formam suscepit, ut nullum sibi queat aequiparari. Itaque tam egregio opere huius eximinae basilicae non solum pro voto et desiderio meo, verum ex divina gratia ad unguem peracto pignora apostolorum, martyrum, confessorum, virginum a diversis terris et regnis et praecipue Graecorum collegi, quae huic sancto intuli loco, ut eorum suffragiis regnum firmetur, peccatorum indulgentia condonetur. Praeterea a domno Leone Romanorum pontifice huius templi onsecrationem et dedicationem fieri impetravi prae nimia devotione, quam erga idem opus habui et sanctorum pignora, quae inibi recondita meo studio et elaboratu habentur.

Illic vero domno apostolico et omnibus praedictis nobilibus et egregiis personis congregatis merui ab omnibus obtinere ..., ut in templo eodem regia sedes locaretur et locus regalis et caput Galliae trans Alpes haberetur ac in ipsa sede reges successores et heredes regni iniciarentur et sic iniciati iure dehinc imperatoriam maiestatem Romae sine ulla interdictione planius assequerentur.

 

 

 

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt