Krönung Ludwigs des Frommen in Aachen

Thegan, der Biograph Ludwig des Frommen, schreibt in seiner Biographie, dass Karl der Große im Jahr 813 die weltlichen und geistlichen Großen des Frankenreiches nach Aachen hat kommen lassen, um in ihrem Beisein seinen Sohn Ludwig den Frommen zum Kaiser zu designieren. Er liess ihn sich selber die Krone aufsetzen. Nach dem Tode Karls am 28. Januar 814 sollte Ludwig das Erbe des Vaters als Kaiser des gesamten Reiches übenehmen. Auch Einhard berichtet in seiner Biographie Karls kurz über den Krönungsakt in Aachen.


Extremo vitae tempore, cum iam et morbo et senectute premeretur, evocatum ad se Hludovicum filium, Aquitaniae regem, qui solus filiorum Hildigardae superat, congegatis sollemniter de toto regno Francorum prioribus, cuntorum consilio consortem sibi totius regni et imperialis nominis heredem constituit impositoque capiti eius diademate imperatorem et augustum iussit appellari. Suceptum est hoc eius consilio ab omnibus, quid aderant, mango cum favore; nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum. Auxitque maiestatem eius hoc factum exteris nationibus non minimum  terroris incussit.

(Vita Karoli Magni, cap. 30)

 

 

Thegan überliefert uns einen etwas detaillierteren Bericht. Es war eigentlich vorgesehen, dass Karl sein Erbe auf alle seine drei Söhne Karl, Pippin und Ludwig übertrug. Doch als Karl sein Lebensende erreichte, lebte nur noch Ludwig. Dieser war bereits König von Aquitanien. Karl der Große beschloss, ihn zu seinem Nachfolger zu machen. Über die Geschehnisse im 11. September 813, wenige Monate vor Karls Tod, erhalten wir in den folgenden Ausführungen aus der Biographie Ludwigs des Frommen nähere Informationen.

Supradictus vero imperator cum iam intellexit adpropinquare sibi diem obitus sui - senuerat enim valde - vocavit filium suum Hludowicum ad se cum omni exercitu, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, locopositis: habuit generale colloquium cum eis Aquisgrani palatio pacifice et honeste ammonens, ut fidem erga filium suum ostenderent, interrogans omnes a maximo usque ad minimu, si eis placuisset, ut nomen suum, id est imperatoris, filio Hludowico tradidisset. Illi omnes exultando responderunt Dei ammonitionem esse illius rei. 

Quod factum in proxima die dominica ornavit se cultu regio et coronam capiti suo imposuit; incedebat clare decoratus et ornatus sicut ei decuerat. Perrexit ad ecclesiam, quam ipse a fundamento construxerat, pervenit ante altare, quod erat in eminentiori loco constructum caeteris altaribus et consecratum in honore domini nostri Iesu Christi; super quod coronam auream, aliam quam ille gestabat in capite suo, iussit inponi. Postquam diu oraverunt ipse et filius eius, locutus est ad filium suum coram omni multitudine pontificum et optimatum suorum ammonens eum inprimis omnipotentem Deum diligere ac timere, eius praecepta servare in omnibus, ecclesias Dei gubernare et defendere a pravis hominibus. Sororibus suis et fratribus, qui erunt natu iuniores, et nepotibus et omnibus propinquis suis indefficientem misericordiam semper ostendere praecepit. Deinfe sacerdotes honorare ut patres, populum diligere ut filios, superbos et nequissimos homines in viam salutis coactos dirigere, coenobiorum consolator fuisset et pauperum pater. Fideles ministros et Deum timentes constituere, qui munera iniusta odio haberent. Nullum ab honore suo sine causa discretionis eiecisset et semetipsum omni tempore coram Deo et omni populo interreprehesibilem demonstare. Postquam haec verba et alia multa coram multitudine filio suo ostenderet, interrogavit eum, si obediens voluisset esse praeceptis suis. At ill repsondit libenter obedire et cum Dei adiutorio omnia praecepta, quae mandaverat ei pater, custodire. 

Tunc iussit eum pater, ut propriis manibus elevasset coronam, quae erat super altare, et capiti suo inponeret ob recordationem omnium praeceptorum, quae mandaverat pater. At ille iussionem patris implevit. Quod factum audientes missarum sollemnia ibant ad palatium. Sustinuit enim filius patrem eundo et redeundo, quamdiu cum eo erat filius. Non post multos dies magnificis donis et innumeris honoravit eum pater suus et dimisit eum ire Aquitaniam. Antequam divisi fuissent, amplexantes enim se et oscultante propter gaudium amoris flere coeperunt.

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt