Krönung Ottos I. in Aachen

Widukind von Corvey (925-973) ist der Verfasser der "Res Gestae Saxonicae", der Geschichte der Sachsen. Er war Mönch im Benediktinerkloster von Corvey, einem der bedeutendsten Klöster in der Karolingerzeit.

 

Widukinds "Res Gestae Saxonicae" sind die wichtigste Quelle für die Ottonenzeit (919-1024). Es besteht aus drei Büchern (darum der vollständige Titel: "Rerum Gestarum Saxonicarum Tres Libri"). Im ersten befasst sich der Autor mit der Frühgeschichte des sächsischen Stammes bis zum Tod Heinrich I. (936). Das zweite Buch setzt bei der Krönung Ottos I. in der Aachener Pfalzkapelle an und endet mit dem Tod Edgith (946), der ersten Gemahlin Ottos I. Das dritte Buch endet mit dem Tod des ersten Ottonenkaisers am 7. Mai 973.

 

Krönung Ottos I.


Nach dem Tod seines Vaters Heinrich I. trat Otto I. dessen Nachfolge an. Am 7. August 936 empfing er aus der Hand des Mainzer Erbischofs Hildebert die Königskrone. Damit war er König des Ostfrankenreiches. Über die Krönungs- und Huldigungszeremonie berichtet Widukind von Corvey mit Liebe zum Detail im zweiten Buch seiner Sachsengeschichte.

 

Durch die Wahl Aachens als Krönungsort wollte Otto I. seine Bindung an die fränkisch-karolingische Tradition ausdrücken. Die Aachener Pfalz, in deren Hofkapelle die Gebeine Karls des Großen ruhten, war ein Symbol der Kontinuität. 

 

Widukinds Darstellung der Krönung Ottos I. eröffnet die Reihe der Berichte über die Aachener Krönungen. Von 936 (Otto I.) bis 1531 (Feridnand I.) wurden in der Aachener Pfalzkapelle dreißig Könige und elf Königinnen gekrönt. Kaiser Karl IV. bestimmte in seiner "Goldenen Bulle" von 1356, dem Grundgesetz des Heiligen Römischen Reiches, Aachen für die Zukunft zum verbindlichen Krönungsort. Weil Aachen damals zum Bistum Köln gehörte, kam dem Kölner Erzbischof das Recht zu, die Krönung vorzunehmen. Tatsächlich wurde aber einige Krönungen auch vom Mainzer Erzbischof vorgenommen.

 

 

Defuncto itaque patre patriae et regum maximo optimo Henrico omnis populus Francorum atque Saxonum iam olim designatum regem a patre, filium eius Oddonem elegit sibi in principem. Universalisque electionois notantes locum iusserunt esse ad Aquasgrani palatii. Est autem locus ille proximus Iulo a conditore Iulio Caesare cognominato. Cumque illo ventum esset, duces a prefectorum principes cum caetera principum militum manu congegati in sixto basilicae Magni Karoli cohaerenti collocarunt novum ducem in solio ibidem constructo manus ei dantes ac fidem pollicentes operamque suam contra omnes inimicos spondentes more suo fecerunt eum regem. 


Dum ea geruntur a ducibus ac caetero magistratu, pontifex maximus cum universo saerdotali ordine et omni plebe infra basilica prestolabatur processionem novi regis. Quo procedente pontifex obvius laeva sua dexteream tangit regis suaque dextera litum gestans linea indutus, stola planetaque infulatus progessusque in medium usque fani subsistit; et reversus ad populum, qui circumstabat - nam erant deambulatoria infra supraque in illa basilica in rotundum facta -, quo ab omni populo cerni posset: "En", inquit, "adduco vobis a Deo electum et a domino rerum Heinrico olim designatum, nunc vero a cunctis principibus regem factum Oddonem; si vobis ista electio placeat, dextris in caelum levatis significate." Ad hanc omnis populus dextra in excelsum levans cum clamore valido inprecati sunt prospera novo duci. 


Proinde procedit pontifex cum rege tunica stricta more Francorum induto pone altare, super quod insignia regalia posita erant, gladius cum balteo, clamis cum armills, baculus scepto ad diadema. Eo quippe tempore erat summus pontifex nomine Hildiberhtus, Franco genere, monachus professione, nutritus vel doctus in Vuldo monasterio et ad id honoris merito regrediens, ut pater eiusdem loci constitueretur, deinde summi pontificatus Mogontiacae sedis fastigium promeruisset. Hic erat vir mirae sanctitatis et preter naturalem animi sapientiam literarum studiosis satis clarus. Qui inter caetera gratiarum dona spiritum prophetiae accepisse predicatur. Et cum quaestio esset pontificum in consecrando rege, Treverensis videlicet et Coloniae Agrippinae - illius, quia antiquior sedes esset et tamquam a beato Petro apostolo fundata; istius vero, qui eius ad docesim pertinerent locus: et ob id sibi convenire arbitrati sunt huius consecrationis honorem -, cessit tamem uterque eorum Hildiberhti cuntis notae almitati. 


Ipse autem accedens ad altare et sumpto inde gladio cum balteo, conversus ad regem ait: "Accipe inquit, "hunc gladium , quo eicias omnes Christi adversario, barbaros et malos Christianos auctoritate divina tibi tradita omni potestate totius imperii Francorum ad firmissimam pacem omnium Christianorum." Deinde sumptis armillis ac clamide  induit eum: "His cornibus", inquit, "humitenus demissis monearis, quo zelo fidei ferveas et in pace utenda perdurare usque in finem debere." Exinde sumpto sceptro baculoque: "His signis", inquit, "monitus paterna castigatione subiectos corripias primumque Dei ministrix, viduis ac pupillis manum misericordiae porrigas; numquamqu de capite tuo oleum miserationis deficiat, ut in presenti et in futuro sempiterno premio coroneris." 


Perfususque ilico oleo sancto et coronatus diademate aure ab ipsis pontifibus Hildiberhto et Wichfrido ac omni legitima consecratione completa ab eisdem pontificibus ducitur ad solium, ad quod per cocleas adscendebatur, et erat inter duas maromoreas mirae pulchritudinis columnas constructum, unde ipse omnes videre et ab omnibus videri posset.

 

(Regrum gestarum Saxonicarum tres libri Lib. II)


Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt