Krönungsmahl in der Aachener Pfalz

 

Nach der Krönung Ottos I. in der Pfalzkapelle versahen die drei Herzöge des Reiches Eberhard von Franken, Hermann von Schwaben und Arnulf von Bayern beim anschließenden Festmahl in der "aula regia" der Aachener Pfalz die Hofämter, womit sie dem König ihre Ergebenheit und Dienstbarkeit bekunden wollten. 


Divina deinde laude dicta sacrificio  sollemniter celebratio descendebat rex ad palatium et accedens ad mensam marmoream regio apparatu ornatam resedit cum pontificibus et omni populo; duces vero ministrabant. Lothariorem dux Isilberhtus, ad cuius potestatem locus ille pertinebat, omnia procurabat. Evurhardus mensae preerat, Herimannus Franco pincernis, Arnulfus equestri ordini et eligendis locandisque castris preerat; Sigisfridus vero, Saxonum optimus et a rege secundus, gener quondam regis, tunc vero affinitate coniunctus, eo tempore procurabat Saxoniam, ne qua hostium interim irruptio accidesset nutriensque iuniorem Heinricum secum tenuit. Rex autem post haec unumquemque principum iuxta munificentiam regalem congruenti sibi munere honorans cum omni hilaritate dimisit multitudinem.

 

(Regrum gestarum Saxonicarum tres libri Lib. II)

Druckversion Druckversion | Sitemap
© Gero Weishaupt